# Nova Acta Eruditorum 1761 46

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERUDITORUMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/46

Ut enim omittamus, de iuramento tactis sancto rum reliquiis, de impedimentis legitimis, multa inesse doctis ingeniis digna: id plane non praetereundum, quod tam iudicum liberorum munus, eiusque graviora officia, quam quaestiones ad eos maxime pertinente, p. 91. 98. excutiantur. IX) Ordinatio iudicialis Hassiaca. Annum prae se feri 1455, auctore Ludovico Hassiae Landgravio condita. Non inutile aut iniucundum erit hic p. 142. videre, qua via in cauliis hospitum disceptandis processum sit. Ius pignus capiendi debitoris dominio subiectum p. 143. ludendi impro bus mos p. 144. sistuntur. X) Annexus est liber iudiciarius sive Cericatsbüchlein, saeculo XV, ut videtur Perill. Auctori compositus. Te auem libellum magnae dixeris utilitatis cum formulae iuris Romani sollemniter in iudiciis pronun ciandae, patrio sermone indutae, proponantur. Quibus no minibus tunc honores insigniti fuerint, ex p. 148. apparet Accessit index rerum praecipuarum hac parte contentarum diligenter factus, librique usui accommodatissimus. Ets vero scimus, festinationem omnem libro tali, qualis hic est, noxiam futuram: tamen rei litterariae, atque Historiae Germanicae inprimis commodo, vehementer optamus, ut vi dere nobis consummatum opus brevi tempore liceat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
