Latin
I. G. STOCKAR DE NEUFORN SCHAFHUSA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 460
Unproofread scanNot analysed yet
Ayreri conectura est, Hermannum septuagenarium circiter decessisse, quo inter vallo eius res gestas optime includi posse putat. Sed aemu latio fraterna, de qua dicebamus iam, antiqua erat. Occiso enim Saxonum praefecto Asic a Bohemis, cum Otto id muneris a. 939. in Hermannum conferret, Wichmannus fra ter se contemni ratus, qui senior esset, simulata infirmitate ab exercitu abiit. Atque haec erant, quae in tanta tempo rum confusione certa teneri potuere. Nam historici illi, et lingua et ratione omni barbari, chaos aliquod compeger cui qui lucem inferre velit, magnus sit vir, oportet. Itaque constat ut supra vidimus, Hermannum neque a Billingen neque a Billingsdorf appellatum esse; qui si a ditione gentilitia nominandus esset, (quanquam hic mos, ut egregie annotavit olim Muratorius, ante saeculum decimum non fuit, Stubbekeshornius appellitandus foret. Avitum itaque cog nomen fuit, quod avum quoque ita nominatum esse coustat Sed neque pater a praefectura aliqua sic appellatus est, nihil enim ea de re praeter exiguam coniecturam afferri potest Sepultus est Hermannus noster Luneburgi in aede Coenobi Michaelitani, quod aut conditum aut insigniter auctum al eo est. Sunt qui Halam Saxonum ab eo affirmant primum muris fossisque ob direptiones crebras, circumdatam esse Vir a scriptoribus valde, et ingenii ob dotes naturaequ praestantiam, et insignem ob virtutem laudatus, et laudandus omnino, prout eius facinora egregia testantur. Haitaque Celeberrimus Ayrerus opera bene de historia patriat meritus est. Inest libello elegantia, inest diligentia, et multarum optimarum rerum cognitio. Qua in re merito laudanda est nostrorum temporum sedulitas, quae materian iam accumulat, e qua deinde Polybius aut Livius aliquis, qualem vehementer adhuc res gestae Germanorum deside rant, pulcherrimum aedificium exstruere possit. Optamus autem, ut si per otium viri summi fieri possit, porro de maioribus nostris optimam apud nos inire gratiam velit. Potest enim et est vir ad summa quaeque negotia non aptus, sed natus.