# Nova Acta Eruditorum 1761 462

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/462

Forman esse voluit annalium, qui tamen digressiones tempestivas ad mitterent. In scribendo nullum veterum auctorum plane expressit; nisi ex Plutarchi vitis Graecorum et Romanorum quaedam subtilius imitatum, Polybii et Dior sii Halicarnas sensis artificia adhibuisse credideris, ut ad feliciter regenda civitatis artiumque belli et pacis praecepta subinde opportune a via diverteret. De pulcritudine sermonis Anglicani nobis quidem iudicare haud concessum; sed genus scripturae tamen, quo Hartius utitur, floridum, sed inaequale, et veluti ex intervallis, quibus quaelibet conceperat, annuis tempestatum vicibus comparandum, dixeris; quae ipsa taAt enim s men varietas suis amoenitatibus non careat. etiam in corpore pulero interdum maculae notentur, quibus Flaccus offendi non potuit, quamvis acutae satis naris; Nam ipsis in humanae naturae conditio cogitanda fuerit. rebus sunt, quae consistere vix queant, si calculos inter plures obiectas species recte subducas. Sed Boehmii industria egregie sarcivit, quidquid ab hac parte in potioribus deside rari potuit, et nos utemur libertate, actis nostris sub humani tatis, modestiae, et prudentiae lege, permissa. Interpretis autem Martini accuratio et circa verum scriptoris sensum sollicitudo cum oris rotundi facilitate omnibus per se adpare bunt. Praemisit Hartius suae historiae commentationem de conditione et statu rei militaris per Europam sub initium XVII. saeculi, quae ob molem voluminis prioris in secundum huius editionis coniecta est. Eo autem magis operae se pretium facturum iudicavit, quia eorum, quae Gustavus tam brevi tempore ingenti omnium admiratione gessit, ratic caussaeque vix aliter recte noscantur. Continet haec egre gias observationes; sed quum numero propo infinitae sint et circa res saepius minutas, quae tamen sapientiae ope usum praestent, versentur, commode in compendium redig nequeunt; et alioquin acute cogitata contaminari non de bent. Ipsius operis potius rationem inde ab exordio habe bimus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
