# Nova Acta Eruditorum 1761 464

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/464

Et quum bella plerumque fama stent, et militum animis pleraque ex utili tate potius regia, quam veritate, persuadere usus ferat, ad sensus cohibendi nobis rationem constare arbitramur hacte nus, ut talibus viris, praeterquam in attributis rerum, per sonis, locis, temporibus, quibus interfuerunt, plus fidea habendum, quam circumspectis historicis, si praesertim ex ar chiis principum aut ducum ophemeresin secretis post negoGermani tiorum exitus notitiam acceperint, negemus vero scriptores istorum bellorum tam illustres et probati supersunt, ut sine communis nominis nostri iniuria Scoto cuidam aut Hyberno plus auctoritatis attribui nequeat: ut in universum singulis aetatibus Germania in historia habuit, quod universo septentrioni cum insulis eius summa cum fi ducia opponat. De Pradei exili opera, quam in vitis Gu stavi Adolphi et Caroli Gustavi scribendis insumsit, idem iure censet, quod dudum Germanorum iudiciis testatissimum fuit nec Bougeantio, quamvis arguto satis et florido, iniuriam fa cit, quod paucitatem auctorum, quos secutus est, exprobrat. Lottichium nemo paullo eruditior inter nos unquam valde probavit. Mercurius ille Gallicus callide interdum iocosis furtis condere voluisse putandus est, quae suis partibus parum convenire arbitraretur. Cum uno Pufendorss, quem partibus nimis addictum, verbosum, et confidentem Hartius adpellat, mitius actum optassemus. Suecorum ut caussam tueretur, non iam rationis; sed necessitatis erat. Ab his enim et Palatinis mandato munere fungebatur, quod non dissimulavit. Profert ergo non sua, sed quae suae fidei et industriae commissa essent. Hoc ipso saepius cogebatur ut copia sermonis circumdaret, quae nude in medio posita parum laudis suae clientelae arrogatura fuissent. Confiden tiam vero obiectam vehementer miramur, qui sic virum gravem sane et rerum Germaniae peritissimum, temperasse stilum videamus, ut inter laudes hostium imperio tamen nostro convicia non faceret. Potuisset Hartius longe plurescriptores, fide omnium dignissimos, sed quorum nomina ne fando quidem acceperat, adhibere; quos nunc, perhumane Boehmio monstrante, discat, licebit. Non haec dici mus, ut pretio operis praeclari detrahamus, in quo talia multis aliis virtutibus pensantur: sed ut existimationem ingeniorum patriae tueamur. tordium sumitur a laudatione Gustavi maiorumque eius, satis oratorum pro more; sic tamen, umbra ut tegi Hartius velit istas religionum tragoedias, quibus tota gens Wasiconcidit, et quae catastrophas habuere, temporum Cronwellianorum inter Britones persimiles.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
