# Nova Acta Eruditorum 1761 465

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/465

Iure tamen in hunc omnium suorum plane optimum, ea confert, quae consen sus generis humani tueatur. Habent ea praesertim lumen, quae de educatione, studiisque pueritiae et adolescentiae atque peregrinationibus, eruditissimo principe dignissimis adfert. Vafre tamen tangit suos populares, dum sortemm miseratur Elisabetae, quae A. C. cIƆIↃciX. legatione Sue cica Gustavo petita, sed ob infeliciora destinata Friderico Palatino iam pacta, dolendo postea exilio ambitum mariti Bohemiam prensantis, sed, postquam vix vidit, in fugam acti, luit. Boehmius ad quaelibet haec scriptores, fide dignissimos, opportune laudat, quoties ab Hartio nonnulla praeterita nolles. Sequitur praeconium sapientiae Adolphinae, quod frigore Hyperboreo abditos antea suos in lu cem Europae eduxerit, formidandamque Germaniae Suecian fecerit. In quo, ut iudicium nostrum interponere haud su stinemus, aliter tamen sensisse multos Suecorum, non e ple be illos, sed eruditione et generosa nobilitate praestantiores vatis vicem Olauus Verelius Epit. Hist. Suio-Goth. L. IV c. III. prudentioribus fidem fecerit. Necdum cicatrices domesticae ita consanuerant, ut remedium inter externa vul nera curanda satis tutum quaereretur. Actum, quantum virtuti licuit; sed non plus profectum, quam ut Deum, sus quae sunt, suo iudicio reservasse, agnoscas. Sociorum tan dem constantiae quod imputaret, Succia habuit, si ver amamus, nec solis victorus illa armorum praemia tenuit. Acta inde adolescentiae re ert, in quibus cur a scriptoribus Suecis Nnn Suecis interdum dissentiat, vix satis liquet.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
