# Nova Acta Eruditorum 1761 466

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/466
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/466

Primum Gustavi operum, patre adhuc superstite, fuit Bleckingiae irruptio et Christianopoleos occupatio, inter belli Danici exor dia. Narratur ea fere, ut a Loccenio; nisi quod discrimen quod princeps adiit, aliter describitur. Verelius tamen, in scio patre Carolo quod hoc fecerit, ab ipso increpitum quidem; sed, ut Dani iniurias in tempore ulcisceretur, monitum addit. Sequitur Oelandiae recuperatio, cuius insulae nomen Hartius tacuit, vilemque vocavit; quum tamen ob iecta trans frotum Calmariae magni munimenti loco esse videatur. Danicum praesidium a Gustavo caesum Hartius scribit; quod tamen incolae, teste Loccenio, ex composito, confecerant. Quae vel eo nomine notamus, ut Hartium alia monumenta, quae tamen haud indicat, Loccenio, ut ut satis instructo et a regibus atque proceribus probato praetulisse, adpareat. Non est nostrum de rationum gravitate iudicare. Indicata belli origine de Caroli indignatione aliquid inseritur, ut etiam Christianum hostem ad rem singulari utriusque certamine diiudicandam provocaverit; quoc tamen hic non sine ignominioso responso recusarit, ut etiam ex dolore ob id caussam mortis Carolo fuisse, sit credibile Modeste, ut de regibus, dum haec exponere voluit auctor excusatione ex saeculi etiam moribus petita, fecit, quod ho mines belli solent. Bochmius vero ex Holbergio respons contumeliosi acerbiora verba opportune subiecit. Per oc casionem eam alter catio eiusdem Caroli quondam cum Za moscio, Magno Cancellario Poloniae, memoratur. Excipi ista elogium Caroli breve, in quo praeter iracundiae confessionem verissimarum boni principis virtutum laudationes leguntur. Comitiorum interregni concinnam expositionem ornant praesertim Ducis Ioannis laudes, qui spes incertas utilitati publicae postponens successionis se iure, nisi prole Gustavus careret, abdicavit. Magnus iste animus, quam Gustavi benevolentiam Ioanni conciliaverit, et rarae fidei atque concordiae exemplo fuerit utriusque coniunctio, ar ctiori etiam vinculo coniugii cum sorore Gustavi adstricta, dignissima est posterorum memoria observatio. Sed bene Hartium corrigit Boehmius, qui hanc quoque inter plures Ioanni suae facilitatis caussam fuisse suspicatus erat, quod iam tum amore Mariae Elisabetae incensus fuerit, cui aetas puellae sextum adhuc agentis annum repugnat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
