# Nova Acta Eruditorum 1761 467

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/467
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/467

Sed prae ter decreta Norcopensia, a quibus iura Gustavi Sueci repetunt, cogitanda etiam subsidia putaremus, quae filio a Ca rolo praeparata Ioannem movere potuerint. Primordis novi regis argute narrantur, et idonea fides fit laudation sapientiae decimum octavum intra annum aetatis, et proferuntur quaedam e commentariis necdum editis, de arte au ctoritatem contra nobilitatis ambitionem et spiritus tenendi Una eaque evidentissima ratio redditur a sagacitate, qua pe ritissimos et meritissimos, rebus praeficiendos, Gustavus le gerat. Defenditur et illud, quod summam consiliorum de rop. domi forisque uni Oxenstiernae crediderit, argumento maximo prudentiae. Nec iuventus huius inter arduorum initia operum titubavit, nedum ut postea maturitas defuerit; unde etiam Urbanus VIII., Pontif. R., Hartio iudice, inter lumina totius Europae, quantum ad civilium rerum scientiam attinet, numerandus, ipsum veluti formatum et instructum a natura meliore ad quaevis perfecta miratus sit Videntur ea omnia de incredibili prope et divino ingenio iure praedicari: sed non difficile fuisset addere, tantum virum semper iudicasse, adiumento sibi maximo in omnibus litteras fuisse; quarum etiam gratia vel ante rerum experimenta tantopere auctori felicitatis suae commendatus erat. Militaris etiam rei gloria ipsi haud minor vindicatur: utrumque sic tamen, ut Gustavum aequasse, non superasse, cen ieri queat. Sed in hoc quis cum fiducia arbiter pronuntiet? Haec prima principis cura reip. consulendi, ut eius parte dignissimis mandarentur: cui successere infinitue aliae, mag nitudine suppares, varietate prope graviores. Quam e, his priorem sumit auctor, institutos pacis cum Danis ineun dae caussa conventus, sic oxsequitur, ut aculeos in Iacobum I.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
