# Nova Acta Eruditorum 1761 468

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/468

Angliae regem vibrans haud occultos, praeteritione in plerisque utatur; Gustavi tamen animum paci vel bello parem celebret. Hoc vero ubi continuatum aliquamdiu narrat, sapientiae huius tribuit, quod praeter aliorum opinionem, omissa Calmaria, quam Danus interceperat, arma contra Sconiam vertit, duce loanne, ut vires hostis distraheret, a invadendam Ostgothiam, Elfsborgumque liberandum cum copiis misso. Quod vero dubitandum putat mox, conscic ne, an ignaro, Imperatore, Georgius Luneburgicus conscri ptum in Germania militem Dano adduxerit, quaesisse, non invenisse nodum, nobis quidem videtur; qui non compre hendimus animo, quid ad Imperatorem vel ex suspicione referri in eo negotio possit, nisi forte, quod interdictum nor dedit; quod tamen, si medius in controversia, quae ad i perium nihil attinebat, haberi vellet, dare non poterat, ipsis legibus impeditus, quo minus Germaniam, dis externarum litium arbitriis, armis implicaret. Ub IFnus Danorum superventus, quo castra Gustavi irruperant, memoratur, Bochmius quaedam memoria digna supplet. In iis quae sequuntur, mira rursus brevitate Hartius multa aliunde repetenda, transiit. Caussa, quam adfert, ne in mi nutias et res taedio futuras incidat, forte pluribus parumm probabitur. Nam, si unquam, tunc fane rec Dani strenue gesserant, nec illorum scriptores cum fastidio leguntur. Ac ne illud quidem, quod de regis Gustavi in sua se recipienti itinere narrat, consentire cum aliis auctoribus arbitramur. Nam Caroliam ipse profecto non adiit; sed Holmiam recta revertit, auctore quidem Loctenio, ut curaret funus patris. Sed forte revocaverat alia necessitas, ob Sigismundi, Pol. R., machinationes, qui aemulos domi incitare in Gustavum mo liebatur. Credibile est Hartium incidisse in commentarios obscuriore narratione imperfectos, in quibus Careliae inter alia scriptor meminerit, ubi quae ad maturandum reditum impulerint, explicare voluerit. Novam irruptionem Danorum in Sueciam, summatim rursus attingit, nec Gustavi ob viam procedentis adparatus exponit. Quo loco quaedam de variantibus ducum in consilio sententus historia non indigna ab aliis sunt prodita.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
