# Nova Acta Eruditorum 1761 473

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/473
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/473

Videntur autem nonnulla, quae ex fide codicum se prodere scribit, non satis suis temporibus digesta esse; ut vel illud de Betleno, Tat taros et Turcos foederatos in Moldaviam emittente iam A. C. 1617., satis a Plosario, in orat. apologet., et a Keservino apud Miegium p. 236. confutari videmus. Adduxerat enim in Moldaviam copias Gabor, sed pacem Polono conciliaverat, et aliae Turcis irarum caussae fuerant. Tres vero post annos demum hoc, quod Hartius huc coniecit, Piosecius p. 397. ed. Cracov. fidem facit. Alia quaedam meris coniecturis niti videntur, veluti quae de Falirenbachio pro argumento praestitorum clam ab Imperatore Polonis auxilio rum adfert. Iter inde Gustavi, quod dissimulata dignitate A. C. 1620. per Germaniam fecerit, refert. Sed breve illud fuisse, nec ultra, quam Berolinum usque protensum, multa indicio sunt. Egregie Boehmius narrationem, a Papadopolo ex Salomonio sumtam, de ipso Patavii literarum caussa morato, refellit. Nec de Vitebergensi commoratione verior rumor fuit, ut ex Sennerto probat. Hartianae descriptioni connu bii regii nonnulla Bothmius adiecit, quae non amoenitatis minus, quam usus habent. De forma reginae, si ex tabula Clerici, nostro Meterano addita, iudicandum, Christinae filiae effatum magis, quam alia praeconia probes. Ubi nu ptiarum pompa et alia domi acta memorata sunt, novus belli Polonici apparatus et Rigae obsidio admodum exacte tradun tur; ut maximam subsidiorum, auctori oblatorum, parten ad bella pertinuisse, facile intelligamus. Pericula quae Gu stavus incurrit, argute notantur; ubi etiam Boehmius pul cram ex Ogierio symbolam contulit. Eminent prae ceteris quae de magnitudine animi Gustavi victoris, qua deditis ignovit, leguntur. Satis constat, quot socios amicosque Coterum postea talibus clementiae exemplis paraverit. notante Bochmio, pleraque a Loccenio in his sumuntur. In his, quae de aliis inde progressibus sequuntur, iuste de Cu ronia et Semigallia, Poloniae ab omni memoria clientelae lege obnoxiis, Schefferum Bochmius corrigit. Sed illuc quoque intelligendum, Miethoviam nullas munitiones habuisse, ne quis vi forte captam putet. 1cit pactas in sequentem annum inducias, quae Rex in Suecia perfecerit, brevissimo sermone enarrat auctor, ut hac ratione magna operis inaequalitas notanda sit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
