Latin
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 474
Unproofread scanNot analysed yet
At enim fatum hoc esse scri ptorum dicas, qui res externas componere audent. Medio induciarum tempore, quum Sigismundus, veluti occasione speculaturus, se Dantiscum contulisset, et Gustavus in tempore praecavens classe valida aditum portus circa Vistulat ostium occupasset, quae acta sint pro ingenio explicanti Hartio diligentiorem et exquisitiorem Lengnichii, V. III. ,descriptionem Bochmius adiunxit. Nam nihil aeque in hocauctore desideres, quam quod huiusmodi opera saepius rion adhibuit. Unde ex eodem Lengnichio comitiorum Poloniae secuto anno acta opportune rursus repetuntur. Exponuntur inde reliqua satis graviter, ut sunt legatio Hispanica, induciarum in biennium prorogatio, et Sigismundi errata quibus egregia quaedam subiiciuntur de Gustavi praeclaris domi institutis et erga litteras praesertim meritis. Curioso et lectu dignissima sunt, quae eruditissimus editor in adnotatis observat. Nos maxime illa de Grotio adverterunt. Dolendum sane est magnopere, huic, qui Gustavi vitam unus omnium optime certe narrasset, rem commissam non fuisse nec subsidia submissa. Idem Heinsio, quamvis historiograplio Sueciae, acciderat. Sed quid Hemsius ad Grotium Erat enim hic Homerus cuilibet Achilli invidendus. Sed Heinsii querelas in epistolis, a Mosero iuniore publicatis, qui legerit, facile id, quod est, suspicabitur, Suecos ex aemula tionis ingenio noluisse concedere gloriam eam alienigenis, quam tamen occupare ipsi non potuerant. Annales Belgii tirotianos quoties certe legimus, miseratio nos populorum subit, quibus similem scriptorem fata negarunt.