# Nova Acta Eruditorum 1761 489

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERULIIURUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/489

Brachia prorsus consuetae erant lon gitudinis, eorumque lumen aequale lumini disci. Fascia ni grescens bene conspici potuit; ast de umbra a corpore Hni in brachium B proiecta nullum sensibile vestigium. Saturnus nunc vesperi valde ad horizontem occiduum appropinquabat, quae circumstantia, pariter ac tempestas nu bila subsequens, eiusmodi observationibus finem constituit. si iam observationes hactenus enumeratas cum circumstantiis, quas praedictio patefecit, compares; facile concedes, eventum praedictioni bene respondisse. Licet enim observationes d. 13. et 18. Novembr. ordinem in decre mento latitudinis brachiorum interrumpere videantur; manifesto tamen haec apparentia impedimento externo, obelo nempe nimis vaporoso, adscribi debet. Sic quoque confir matum invenies, quod §. 50. Commentat. mene de exactiori determinatione elevationis terrae super plano annuli pro termino sufficientis elevationis oculi super plano annuli constituendo in medium protuli. Cum enim elevatio terrae d. 21. Novembr. = cc. 35′ et d. 30. Novembr. =2 c0. 37′ depre hensa fuerit, et tunc temporis omnes observationum circumstantiae docerent, brachia disparitioni admodum proinquae fuisse; facile, ut ibi, adducor ut statuam: a vero parum vel nihil aberrari, si elevatio terrae super plano annuli 30. minutis primis gradus assumatur prò termino sufficientis eleuationis oculi; hicque ad telescopium restringutur, quoc sub sufficienti luminis copia obioctum 100.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
