Latin
PLANTARUM AMERICANARUM FASCICULI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 49
Unproofread scanNot analysed yet
Cum figurae tantum lineis circumscriptis indicentur, nec omnem ornatum artis exprimant, incompletae quidem videri pos sent; qui vero perpendit, figurae limites praecipue attendi debere, et numerum, magnitudinem, situm, nexum, et proportionem partium ex his elucescere, de utilitate huius ope ris iam satis persuasus esse poterit Licet vero studium Cl. Editoris in has icones Plumierianas non satis laudandum sit, optandum tamen est, ut aliquis ex Galliae Botanicis Antillas insulas petat, et opus hoc porro perficiat, addendo inprimis accuratiores floris descri ptiones, ad genera stabilienda et emendanda necessarias Nos ex universo hoc opere passim excerptas observationes, et, quo ratio totius operis pateat, Caesalpiniae, quae tabula sexagesima octava delineatur, descriptionem, ut exemplar, primum proponimus Caesalpinia polyphylla, aculeis horrida. Plum. nov Gen. p. 28 CAESALPINIA foliis duplicato pinnatis, foliolis obovatis quatuor iugis, floribus spicatis. Caesalpinia foliolis obovatis integerrimis. Linn. Spec. pl. Pseudo-Santalum croceum Sloan. Cat. pl. Iam. p. 213. Hist. Iam. Tom. II. p. 184. Catesb. Hist. Carol. Tom. II Tab. Planta arborea, spinis vel aculeis numerosis, brevissimis simplicibus, horrida