# Nova Acta Eruditorum 1761 493

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERULIIURUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/493

Cavent non minus ei rei, quae copiae argentariae quam maxime noxia semper fuit, quod tot res et ar gento auroque minutim conciso et bracteato fiunt; quod efficit, ut facile detritum in nihilum redigatur, ac deinde inopia argenti augeatur in majus. Sunt itaque varia, quae in eam rem artificibus praecipiunt, ne nimium argenti auriqu sic insumant. Sed ne lectorem sine symbola aliqua dimitta mus, age ea quae ordine XC. XCI. XCII. sunt, excerpa mus. Pertinent vero ad urbem Argentoratensem. Re ab 1573. et 1574. accidit. Edicit itaque ei urbi Rom. imperator Marimil. II. ut caveat adversus ea facere, quae ab amperio in re nummaria fuerint constituta. Se enim acoepisse, eam urbem nummos prohibitos apud se receptos va lere iubere, numinis receptis ab imperio majus solito pre tium constituere, suae utilitatis ac lucri caussa. Quam rem ut vehementer sibi noxiam, questas esse proximas Argento rato civitates; seque adco velie, ut omnia falva in pristine ordine maneant. Abrogari itaque protinus debere adulterinam monetam, et aut exterminandam urbe, aut conflandam, ne tam pravi res exempli etiam ad ceteras civitates, veluti iam factum sit, serpat; aut, si denuo hac de re Argentoratenses accusentur, secuturas esse certissime poenas, quas exacturae sint, imperatoria auctoritate, ceterae aliquae e Germanicis terris, et cives Argentoratenses a mercatibus ceterarum urbium exclusos omnino fore. Haec itaque pri mum edictum habet: Secundum iubet eos qui tunc princi pes inter Rhenanae ditionis status essent, ut attenderent, an ab Argentoratensilius omnia haec ordine fierent. Se quuntur iam litterae Argentoratensium, quibus se magno pere excusant, idque non sine specie oloquentiae, quanquam sit prisca loquendi ratio, sed mascula tamen et vegeta. Ex cusant primum hoc, quod non statim rem illam e voluntate Caesaris exegerint. Fuisse onim aliqua summi moment quae etiam nominatim addunt, quibus fuerint impediti, que minus statim rem fusciperent. Scire itaque se optime, quid de nummis, ab his annis constitutum et actum a Caesare et Imperio sit. Se itaque minime eos esse, qui adulterinum mercem foveant, quin se statim, cum a legatis suis accepis sent, Q4q 3 sem quid actum superioribus annis in conventibus esset, morem gerere voluisse. Et quanquam sua urbs ita sita sit, ut plurimum commercii cum extoris nationibus, utpote finitimo intercedat, pauperioresque multi cives sint. quibus mu tatio illa plurimum noceat, se tamen imperatoris voluntati morem gessisse, malos nummos cum magno aerarii dispen dio conquisisse, et meliores pro illis dedisse ferentibus.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
