# Nova Acta Eruditorum 1761 494

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERULIIURUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/494

Se veritate etiam magna se adversus adulteratore pecuniae uti, atque id omnibus magistratibus suis iniunxisse, ut facerent, Se itaque sperare fore, ut haec Caesar considerans, suspi cione omni pervicaciae et perversitatis liberet Argentoratensem urbem. Sed omnino deleri malos nummos nunc non posse. Esse enim apud se gravem omnium rerum hoc an no annonam, sed neque cum finitimis deinde facile contrahi posse, si uno impetu quasi omnes pravae pecuniae abroga rentur. Excusatos se itaque sic Caesari esse velle, si minus exacte imperata facere possint, se tamen, quantum ulla ra tione fieri possit, id procuraturos. Ita se Caesari commen dant. Attulimus hoc speciminis caussa, placebant enim ea scri pta, et ratio dicendi, quanquam erat horridula, et quae defatigare lectorem facile posset, tamen inerat gravitas antiqua, et ratio eloquentiae non mala. Haec quidem hactenus dicta sunto. Iam vero ut nostri lectores expressam nostram paucis verbis sententiam de hoc libro uno quasi intuitu contemplari queant, ita putamus. Omnes tales li bros, qui colligant singula quaedam scripta, non posse omnibus placere, primum iis, qui fortasse ab illo genere re rum quas liber complectitur, sunt aliemores, quod hic ut arbitramur facile poterit accedere. Nam tota illa ars, quat historiam nummorum complectitur, non omnium ingenio rum est. Deinde vero etiam non possunt tam varii generi res, eadem unumquemque suavitate afficere. Sed si consi deremus primum, consilium auctoris, quod sane optimum est, deinde diligentiam in exsequendo, quarum rerum optimus testis ipse ille liber est, non possumus non Hirschianum opus vehementer laudare, quod optimos historiae fontes, nempe diplomate complectitur, et posteritati transmittit. Itaque si quis rerum germanicarum peritus perlegerhoc opus voluerit, magnas gratias auctori habebit, qui suo labore effecit, ut optimarum observationum seges e suo libro meti possit. Hactenus

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
