# Nova Acta Eruditorum 1761 495

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, FRAGMENTA MARCHICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/495

FRAGMENTA MARCHICA: Oder Sammlung ungedruckter Urkunden und Nachrich ten, zum Nutzen der Brandenburgischen Historie gesamm let und mit Anmerkungen herausgegeben, von Philipp Wilhelm Gercken. Fuͤnfter Theil Wolfenbuͤttel 1760. bey Johann Christoph Meißner, 11. plag. et dim. in 8vo. In universum de hoc non inutili libello aliqua dicere ian supersedemus, cuius nostri iudicii rationem si quis cognoscere velit, superiora Actorum volumina adeat, ubi Gerckianu opus pro meritis laudatum invenerit. In ipsa praefatione nobis hoc praecipue placet, quod fontes medii aevi geographiae optime indicavit, quales esse debeant, et quantae sint in ea re difficultates, optime declarat. Nos vero cum omnia non possemus excerpere, (quanquam enim omnisint utilia hoc in libello, tamen non ideo etiam sunt omnibus;) eligamus igitur ea praecipue, quae de ceteris vide antur maxime communis usus fore. Itaque primum iam monumentum dignum memoria vehementer est. Nan pontifex romanus Nicolaus III. epistolam ad loannem Marchionem Brandeburgicum mittit, in qua rogat, ut Rudolphi regis donationibus et ipse assentiatur, atque eas confirmet, ao. 1278. Loquitur ibi de patrimonio quod vocant Pe tri, praeterea de Sicilia, Corsica et Sardinia, quae omnia suae putat ditionis esse. Haec omnia a priscis temporibus sua fuisse, et donata a summis imperatoribus, quae omnia rata habuerit atque denuo concesserit Rudolphus imperator. Rogare se itaque ut et ipse, pro sua parte assentiatur. Totam vero rem quo loannes melius cognoscat, se nunc ali quen quem sacerdotem mittere, quem etiam nominat, quo tota res tranfigi eo melius queat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
