# Nova Acta Eruditorum 1761 50

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, PLANTARUM AMERICANARUM FASCICULI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/50

Post Plumierii genera edita, in quibus hanc unicam modo recenset, plures iam innotuerunt huius ge neris species, quarum quatuor habet Linnaeus in speciebus I. c. Caeterum hoc genus in memoriam magni Andrea Caesalpini nomen suum obtinuit, qui Romae inclaruit scriptis suis, ac praecipue Historia plantarum, quae impressa est Florentiae 1583. in quarto, tum et libro de metallici Romae 1596 Sida foliis subrotundo cordatis, acuminatis, integerrimis cum Abutilo Periplocae acutioris folio, fructu stellato Dil lenii proxime convenit: licet enim Plumierii planta caule magis villoso sit, tamen haec differentia forte loco natali adscribenda est, easdem plantas tamen et Royenus et Linnaeus distinxerum Alpinia, in toto habitu modoque crescendi, Zingiberi similis, facile declarat, aromaticis herbis esse annumerandam, quales sunt Cardamomum, Amomum, Zedoaria, Zingiber Galanga, similesque; mirum tamen est, aromaticam, hanc plantam adeo raram et parum cognitam esse, ut reliqua aromata; forte inter minores Zingiberis species refertur, ut ex Sloanaei citato synonymo pate Ari speces, quarum plures hic adducuntur, rarissime flo res proferunt: cum enim fibrillae radicales in caule copio sius propullulent, propagationis officium suscipiunt, inde et iam fit, ut plantae tales rarius florentes saepe steriles dicantur. Interdum tamen tanta vis est vegetationis, ut, si brillis copiosius erumpentibus, tamen et flores protrudan tur, licet in hoc quoque casu fructus vix perficiantur. Tanti vero specerum, quae ad Alum et Dracontium pertinent cohors est, ut ob summam, quae inter eas intercedit similitudinem, exercitatum ad eas dirimendas exigat Botanicum A Tabula quadragesima quarta ad octavam usque plures Pag. 44 Bignoniae species delineatae exhibentur, has Plumierius in scandentes et arboreas distinxit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
