# Nova Acta Eruditorum 1761 506

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/506
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/506

Vertit sane sa lutarem ad exitum dei cura hominum acta; sed nemo prae stiterit, non haud paullo plus profici potuisse, si ostentatis potius aliquantisper, quam motis armis, et consociatis cum meliore ordinum Germaniae parte consiliis, reducendae pa cis rationes tractatae fuissent. Unde etiam miramur, mentionem nullam ullibi esse factam conciliationis inter evange licos et catholicos, quos vocant, intra annum in comitiis Rati ponae agitatae, quam sero cooptam, aucto iam et ad ulto bello armis exterorum, successus destituit; qui, lenioribus remediis adhibitis, vix deesse potuisset. Coniiciuntur autem hunc in locum complura, quae paullo ante, quum res Stralsundenses expositae sunt, narranda fuissent, ne le ctorum meditatio confunderetur: unde multo rectius a Puffendorsio petentur, quem, uti nec Chemnitium, hic consultum fuisse, praeclare Boehmius evicit, qui et alia animad versione digna proxime docuit. Digressio deinceps bene longa de progressibus revocatorum ad Christi instituta apud nos sacrorum sit, in qua non deest, quod nostri, a Calvini et adseclarum rationibus abhorrentes, aegre admiserint, caussae etiam religionis et reip. nimis temere in unum confunduntur, et plurima omittuntur, quae de turbarum publi carum auctoribus, nullum in doctrina Lutheri et consortium nactis praesidium, adferenda fuissent. Insunt tamen et multa egregia, quae a scriptore istarum in religione partium via exspectalses, et plura Bochmius suppeditat, quibus in formetur iudicium. Dignissima fide sunt, quae in adnotatio e Hartius profert de Caroli V. erga nostram doctrinam sensu, quamvis multis vulgi criminationibus, et illa praesertim de adfectata monarchia unversali, elevare conetur. Possemus adferre nondum publicata quaedam, si hic locus ea caperet, quibus hòc probaretur, et ipse Lutherus interdum haud aliud fassus erat. Lnum praeterire haud possumus, quod prefessor historiarum istius aevi in Academiae Vitebergensis matricula sua manu adnotavit. Ferdinandum in comitiis Augustanis A. C. clo IOLV.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
