Latin
PLANTARUM AMERICANARUM FASCICULI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 51
Unproofread scanNot analysed yet
In Bignonia scandente bi folia et trifolia, ligno cruce signato, peculiaris dispositio me dullae in caule attentionem meretur, transversa enim, et ideo ad crucis formam se decussantia, ligni strata contextum cellulosum medullae disponunt, et forte illa conformatio hi attendenda est, quam in septis nodorum ex densiore fibra rum coniunctione deprehendimus. Bucephali definitio imperfecta traditur a Plumierio, eum in planta relativa non nisi pistillatum florem depinxerit, ovario nimirum duos stylos, cornuum instar, emittente, fructus ipse fit bacca ovata oblonga. Occasione autem a no mine desumta, Cl. Editor in illa tabula fructum aliquem siccum, caput hubulum quodammodo referentem, simul deli neavit: est vero ignotae arboris Sinicae fructus laevis, fuscus, tuberculatus, utrinque processum, cornu instar inflexum, emittens. Semen unicum ei inesse, ex sono per agitationem excitato, concluditur Camara, quae Lantana foliis oppositis caule inermi ramoso floribus capitato umbellatis dicitur, et vulgatissima, e notissima planta Americae est. Cum per surculos et ramulos facile propagetur, in hortis quoque nostris crebrius deprehenditur. Difficile tamen est, vel ex descriptionibus exoticarum plantarum, vel ex observatione earum quae apud nos coluntur, species accurate definire: nam et spinosae et non spinosae gradu tantum differunt, foliorum praeterea figura et florum color maxime variantes deprehenduntur Variae Smilacis species hic exhibentur, ex quo genere et Chinae et Sassaparillae radices in officinis satis notae depro muntur. Veram quidem Chinae radicem et plantam totam Cl. Editor alibi, in Auctuario nimirum herbarii Amboinensis egregie delineavit et descripsit, sed Smilax quoque caule inermi, tereti, foliis inermibus caulinis cordatis, rameis ovato oblongis, licet China spuria nodosa Plumierio dicatur, radices tamen sistit, quae cum vera China vel confunduntur vel et loco huius adhiberi possunt.