Latin
GEORGII MATTHIAE BOSII, PHYS. PROF. PUBL
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 514
Unproofread scanNot analysed yet
GEORGII MATTHIAE BOSII, PHYS. PROF. PUBL. Ordin. in Acad. Wittebergensi Des hominum, a deo evocatus, reliquit Georg. Matthias RBosius, academiae Wittebergensis Doctor atque Professur tam clarus, quam naturae interpres felix, ut eius famam nominis nulla gens non acceperit, quae de litterarum novis aetate nostra progressibus accipere quidquam potuit. Or tu Lipsiae veteri et illustri genere, patre Georgio Henrico Bosio, mercatore non splendido minus, quam peregrinatore erudito, matie Eva Sibulla, nata Bachmeueria, maiorum nobilitatem morum decore quae aequavit, anno huius saeculi X. a, d. X. Kal. Oct. Ipse autem hunc stirpis honorem pari felicitate conservavit et auxit, qua hodieque clarissimae huius urbis familiae, Carpzovia, Telleria, aliae antiquam gloriam tuentur. Praeter parentum sollicitudinem et indulgentiam, ingenio vivido et erecto Lipsienses lautitiae et elegantiae benignam ad proficiendum materiem suppeditaverant.