Latin
GEORGII MATTHIAE BOSII, PHYS. PROF. PUBL
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 516
Unproofread scanNot analysed yet
Ita accidit, ut et benigna aliorum iudicia novum calcar industriae adderent, et amor concepti studii vasta quaevis et ardua meditantem per immensum fere artium ambitum duceret Diu erat, quod Du Fayi Galli pericula in excutiendo igne e perfrictis corporibus, quae electrica ab una specie vocant, in oblivionem prope venerant. Nihil difficile aut anceps Bosii diligentiae circa rerum naturas obiici poterat, quin longe acutior aliis novas explorandi vias reperiret. Ita adgressus, quod multi desperato successu reliquerant, longe pulcherrimum opus, e coniecturis fortuitis et paucis cona tibus aliorum primum caussas investigavit ratiocinando, inde experimentis sollertibus et cautis certum eruit, atque hominum doctrina praestantium tandem exspectationem novis et incredibilibus initio miraculis longe superavit; ut tota in Europa aeque nihil ferveret, quam inquisitio ista, in qua Bosianis inventis plerique idonei arbitri palmam deferebant, quod plurimis exemplis confirmare, Richmanni nominatim professoris quondam Petropolitani, ad imitationem non ab alio magis incitati, liceret. Dudum multas per gentes e terras nomen tam diligentis arcanorum naturae scrutatoris celebrabatur, quum iudicio et mandato FRIDERICI AUGUSTI Reg. Pol. Pot. Pr. El. Sax. Ser. ad munus professoris publici in academiam Wittebergensem vocaretur XXIII. ante annos. Hic aegre definias, ex qua parte potissimum aestimanda eius sint merita. Docendo tam ex officio, quam sponte physicen, mathemata, philosophiam universam, pa ria fecit cum quolibet, et ne morbis quidem aut aliis caussis excusari interdum voluit. Sed non erat is, qui nuda con templatione absolvi suas curas arbitraretur, nisi innumerabi libus experimentis cum ipsa naturae varietate quotidie cer taret. Eam ob rem sumtuosissimum instrumentorum adparatum conquisierat, et bibliothecam rarissimis et lectissimis libris instruxerat; quorum ope in frequentibus rerum naturalium spectaculis edendis in admiratione omnium erat. iu dicare qui nossent, quantum inter utilem veri perquisitionem et curiosas lautitias discriminis intersit, licet elegantiam, velocitatem, et munditias nemo in Bosianis meditamentis desi derarit.