Latin
GEORGII MATTHIAE BOSII, PHYS. PROF. PUBL
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 518
Unproofread scanNot analysed yet
Ex creberrimis certe epistolarum commerciis tantos fructus ad suas musas referebat, ut domi, veluti ex oraculo, sciscitantibus, quid rerum circa litteras usquam geratur, responsa redderet, et suum fundum pereEt si quis grinis quotidie copiis instrueret et excoleret Germanorum hac in re Isuncum Vossium aequavit, Bosius is profecto nostra aetate fuit. Nec magnatum atque proce rum ex diversis regnis, nationibus, et civitatibus, gratia de fuit tam fauste naturae mysteriis operato, ut quidquid singu lare vel rarum alibi deprehensum esset, illi impertirentur, Non debent hic inseri atque eius sententiam exquirerens tanta nomina, ne tristis ministerii umbra obscurentur, et reservanda potius alii occasioni talis est opera; qua simul illius merita circa progressiones artium singulatim persequi liceat nobis, vel alii. Quam acuto et celeri sensu in iudicandis iis, quae sublimitate multorum captum excedunt, fuerit, non alia magis re probatur, quam quod inter summorum virorum dissensus, veluti captus arbiter, saepius sic pronuntiaverit, nulli, ut, quae postulasset, tota, cuique tamen, quae iure deberentur, adiudicaverit; ea quidem aequitate, qua vel viventibus, nedum mortuis, sati fieret. Inter Newtonum sane et Lribnitium qui id haud raro praestitisset, ne de Cartesio dicamus, facile adsecutus erat, ut in Germania, Anglia, Gallia, et Italia iuxta gratiosus esset. Religioni sic erat deditus, ut et veram amplecteretur, et irrisores eius mire contemneret, et hanc unam, in qua vires humani ingenii periclitari nefarium sit, duceret; simulationi tamen, interdum vel ex suspicionibus, irasceretur, et concertationibus nimiis circa eam amitti verum, unice statueret. Agnoscobat tamen, quoties non obrepserant humani adfectus, eas quaestiones ipsius ad professionem nihil pertinere. In vita commodus et officiosus quaerebat, tanquam materiem vir tutis, quos obligaret.