# Nova Acta Eruditorum 1761 526

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, TI. CLAVDIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/526

] pro curialis vernula est quim vocat, rescribendum videtur curialis vernula est qui re vocat. Vernae dicebantur etiam vernaculi, ita ut Pricaeus apud Apuleium Metam. 2. p. 19. pro quid vernaculi? male censuerit reponendum esse quid vernulae? Neque minus homines aerumnosi et miseri vocati reperiuntur vernae. vid. Plautus Amphitr. 1, 1. 25. Duodecimo Capite quaeritur d nominibus servorum libertorumque deorum, qui ut iuribus ita etiam vocabulis, hominum liberorum gaudebant. Sed an ex ea consuetudine illustranda sint loca N. T. , ubi Apostoli dicuntur δῦλοι θεοῦ, valde dubitamus, quum certum sit vocabulo Graeco δῦλος redditum esse a scriptoribus divinis Hebraicum 723. Neque vero magis placet, quod Canne gieterus verba Thomae apud Iohannem se. 20, 22.) ὁ κύριό μου καὶ ὁ θεός μῦ intelligenda censet ex eo, quod servi ser vaeque deorum et dearum deos suos atque deas nominarint dominos et dominas. quam in rem protulit titulum lapidis, qui est in templo vici Millingen in tetrarchia Neomagensi ac Vahalim, haud longe a Rheni divortio: quem titulum quum a nemine adhuc editum sciremus eum repetere placuit, s quis forte lectorum nostrorum vellet possetque lacunas eius explere. Est autem hic

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
