# Nova Acta Eruditorum 1761 528

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, DEAE. DOMINAE. RVFIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/528
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/528

Et quum Caius proprie significet bovem aratorem, attinguntur etiam alia vocabula a bubus taurisque petita, et ad coniuges translata. Obiter explicatur locus Iu stiniani §. 2. I. de Nuptiis, ubi consortium maris et feminae vocat individuam vitae consuetudinem. Caput septimum deci mum agit de cognominibus priscarum mulierum, refellitque argumentum, quod Adversarius Auctoris sumsit e verbi ignoti cuiusdam scriptoris de nominibus Romanorum, Ista praenomina a viris tracta sunt, Caia, Lucia, Publia, Numeria. Nam primo libellus iste est fetus posterioris aetatis: deinde viri non sunt mariti, sed mares. Capitibus quae sequuntur duobus perstringuntur alii nonnulli errores eiusdem Viri docti, quos attingere brevitas nos nostra non patitur. Caput vicesimum quaerit de nominibus Augustarum: quae omnes abstinuisse reperiuntur nominibus maritorum gentilitiis Hactenus de prima Opusculi Parte Pars secunda, quae inscripta est Postumus, continetur Capitibus septem et decem: quorum summam paucis indicabimus. Postumus, imperante Gallieno, Gallias vicina que Galliis provincias tenuit, et eam Germaniae partem quam nunc Belgae incolunt, ab incursione barbarorum de fendit. In eius historia contexenda plus tribui debet fidei titulorum numorumque veterum, quam negligentiae et va nitati Trebellii Pollionis. In titulo quodam apud Fabret tum p. 686. vocatur Imp. Caes M. Cassianius Latinius Postumus: in numis autem modo Postumus Aug. dicitur, modo Imp. C. Postumus Aug., nunc Imp. C. Postumus P. F. Ang. nunc Imp. C. M. Cass. Lat. Postumus P. F. Aug. [c. 1.) Constitutus est a Valeriano totius Transrhenani limitis dux, et Galliae, etsi non universae, Praeses. Qua de caussa in epistolam Valeriani, apud Trebel. Pollionem de 30. tyran nis c. 2, nominatur Praesens. quo sensu occurrit idem vocabulum apud Lampridium in Alex. Sev. 32, et alibi sc. 2.J. Victis barbaris Galliam recuperavit. unde vocatur in numis Restitutor Galliae et Restitutor Galliarum. Sed Gallia his in titulis tam late patere videtur, ut etiam Germaniae, superior at inserior, itemque Hispania et Britannia, intelligi debean sc. 3.). Praefuit enim Postumus etiam Britanniae et Hispaniis.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
