Latin
DEAE. DOMINAE. RVFIAE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 530
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Postumus dicitur in numis etiam Herculet Erymanthinus; quod confecit aprum Erymanthio non minorem: neque alia eiusmodi nomina rara sunt in numis Postumi sc. 11.) . Caput duodecimum depingit formam imperii tyrannorum, Gallieni saeculo, quod omnino duravit annos fere quatuordecim. Capita, quae sequuntur, tria, describunt aras Herculis Magusani totidem: quarum prima, a. 1514. reperta, est in vico Valachriae, cui vocabulum Westenppel: altera Bruxellis in Collegio lesuitarum, eruta in insula Batavorum; tertia inventa est in agro Silvaeducensi. Capite sexto decimo quaeritur de simulacro Herculis Magusant: et septimum decimum Caput diligenter exponit de Hercule Oginio et Saxano, cuius quinque arae repertae sunt in lautumus. Titulus quartae arae a Cannegistero iam in libro de Brittenburgo p. 102. editus est: sed quintae inscriptio, a nemine adhuc prolata, ita habet