# Nova Acta Eruditorum 1761 530

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, DEAE. DOMINAE. RVFIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/530

Sed Postumus dicitur in numis etiam Herculet Erymanthinus; quod confecit aprum Erymanthio non minorem: neque alia eiusmodi nomina rara sunt in numis Postumi sc. 11.). Caput duodecimum depingit formam imperii tyrannorum, Gallieni saeculo, quod omnino duravit annos fere quatuordecim. Capita, quae sequuntur, tria, describunt aras Herculis Magusani totidem: quarum prima, a. 1514. reperta, est in vico Valachriae, cui vocabulum Westenppel: altera Bruxellis in Collegio lesuitarum, eruta in insula Batavorum; tertia inventa est in agro Silvaeducensi. Capite sexto decimo quaeritur de simulacro Herculis Magusant: et septimum decimum Caput diligenter exponit de Hercule Oginio et Saxano, cuius quinque arae repertae sunt in lautumus. Titulus quartae arae a Cannegistero iam in libro de Brittenburgo p. 102. editus est: sed quintae inscriptio, a nemine adhuc prolata, ita habet

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
