Latin
HERCV SA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 533
Unproofread scanNot analysed yet
Is inter locantes honos praecipuus e) Manus decussatae non sunt signum hominis lugentis, ut opi natus est Cuperus, sed otiosi, et iussa domini exspectantis. Mantilia insternebantur mensis, erant villosa et fimbriata sed mappae pendebant a coenantibus. Caput septimum do cet, figura Victoriae, non Tritonis, qui nullas habet alas significari amiculam M. Traiani. quod eo valde probabile sit, quod veteres solebant nomina hominum exprimere et demonstrare figuris pictisque imaginibus. Victoriae autem nomen tributum fuit multis feminis. Leones possunt additi esse vel ad iniiciendum terrorem furibus, vel ad significandam Traiani fortitudinem. Caput octavum ostendit ori ginem fabulae de hospite mortuo, et de pecunia eius qua templum Dodenwerdense exstructum credatur. Dode enim, praeter alia, mortuum, et Wierd hospitem, cauponem notat: mensa autem ante Traianum posita visa est imperitis numularia. At vicus ille ita dictus est vel a prato, cuius possessor fuerit Dodo quidam; vel a typharum multitudine, ut Dodeweert sit locus palustris et uliginosus; vel ab anserum anatumve pullis, nam Dode etiam typham, et, ut omnis avis, ita anseris praecipue, pullum significat. Caput nonum de tempore quaerit, quo vixerit Iucgumattius. Videtur autem vixisse Traiani sacculo: id quod et nomen eius declarat, es os imberbe. nam Romani, quum saeculo ab V. C. coepissent barbas ponere, eas alere denuo instituerunt aetate Impera toris Hadriani. Et ut lapis primo ad sepulcrum eius positus erat, deinde turri templi Dodenwerdensis insertus; ita ad Dodenwerdam propterea sepultus videtur, quod ibi erat via publica. honoratiores autem cives, et in his veterani alarum, tumulabantur ad vias publicas. Quam per occusio nem diligenter disputatur de aggeribus, sive viis militaribus ad Vahalin et ad Rhenum. Decimo Capite docetur, Monumentum ipsum esse e creta: turrim vero templi Dodenwer densis e lapide Antunnacensi, ita dicto ab Antuannco, opido vetustissimo ad Rhenum Atque ex his facile poterunt existimare lectores nostri, quantae divitiae antiquitatis, maximo Romanae, insint in hoc Opusculo, quae invitare rerum antiquarum studiosos debeant et allicere ad id diligenter legendum.