Latin
PLANTARUM AMERICANARUM FASCICULI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 54
Unproofread scanNot analysed yet
Editor foliis lanceolatis, dentato spinosis alternis, appellavit, non satis definire potuit, cum tantum quaedam folia a Plumierio delineata fuerint, inde forte ad Mancanillam aquifolii folio, quam paulo post describit, pertinere videtur. Mancanillae vero, quae ad Hippomanem pertinet, duae species afferuntur, prior Hippomanes foliis subulatis, dentato spinosis, et altera Hippomanes foliis ovate oblongis, serratis, basi glandulosis Sub Helleborines genere multas complectitur planta Plumierius, quae nec habitu, nec flore conveniunt. Ex herapetalis irregularibus plurimae sunt, et Orchides et plan tas congeneres complectuntur, et difficulter in genera varia dispescuntur, multo magis in Americanis plantis, cum Epi dendron quoque accedat, cuius copiosae species sunt. Has quidem plantas quantum fieri potuit ad sua genera reduxit, et species distinxit Cl. Editor In Cacti speciebus ob florum egregiam convenientiam facilius succedit generis definitio, ad quod Cereus, Opuntia, et Melocactus referuntur, quarum species plures hic delineantur Tres Muntingiae species Plumierius proposuit, inter quas prima folio sericeo, molli fructu maiore vera est et unica generis huius species, egregie hic delineata et descripta secunda species folio Corni fructu minore, ad Rhamnum omnino referenda erat; tertia species folio Ulmi aspero fructu minimo glomerato, habitu suo cum Ulmo quidem con venit, ad quem etiam a Linnaeo refertur, cum tamen fru ctus sit bacca, et hanc speciem ad Rhamnum retulit Cl. Editor, et Rhamnum inermem foliis ovato oblongis, scabris, serMENSIS FEBRUAREI A. MDCCLM. 53 serratis, floribus axillaribus, solitariis, fructu pedunculato appellavit. Palmarum species, quarum plures in hoc opere delinea- Pag. 206. verat Plumierius, neglexit Cl. Editor, partim quod et in aliis scriptis, quae hoc seculo prodierunt, traduntur; partim quod ipse completum aliquod opus de Palmis meditatur, ad quod perficiendum ei vires et otium apprecamur: ipse enim insig nem exoticarum plantarum copiam possidet, et in his disqui rendis iam multos annos consumsit Quindecim Phaseoli species Plumierius in hoc opere ex- 214.