Latin
HERCV SA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 541
Unproofread scanNot analysed yet
Narret hoc iis, qui ungues leoninos experti nondum sunt, nobis vero haudquaquam, novimus enim quid intersit. Ad historiam medii aevi qui animum appulit, varia inveniet variis in epistolis, quibus optime queat uti. Sic Schannati et Schminckii epistolae varia huc conferunt. Andersoniis, quas dicebamus, Sperlingianae respondent, refertae litteratura veterum Septentrionis linguarum. Placuit vero nobis non minus Vitebergensium Theologorum ad Herm. Hardtium, patrem novarum opinionum, epistola, qua illum hominem in summa caritate ita depexum dant, ut voluptas mers sit haec cognoscere. Habemus itaque summas gratias, cum ipsi collectori, de instituto utilissimo svavissimoque, tum praecipue summis viris, qui laudabile hoc consilium adiuvant, quo nihil in bonas litteras amantius fieri potest. Rogamus vero omnes, qui has paginas nostras legerint, ut, quantum possint, de auctore, de nobis, de re litteraria demereri, mittendis si quas habeant summorum virorum epistolis, velint ROBERTI IOWTH, A. M. COLLEGII NOVI SOcii, et Poeticae Publici Praelectoris, de Sacra Poesi Hebraeorum Praelectiones Academicae, Oxonii habitae. Subiicitur Metricae Harianae brevis confutatio, et Ora tio Crewiana. Notas et Epimetra adiecit IOHANNES DAVID MICHAELIS, Philos. Prof. Ord. et Societ. Regiae Scientiarum Goettingensis Collega. PAR.