# Nova Acta Eruditorum 1761 549

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, POSTERIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/549
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/549

Obstat enim inprimis, quod ignes amantium non clandestini sunt, sed amicis et vir ginibus Hierosolymae noti; deinde quod C. VIII, 5. ipsa mater sub arbore aliqua foedere iunxisse filiam dicitur. – Sua igitur sententia castos coniugum amores Cantici argumentum di cit Ill. M. Neque hoc ridiculum fore sperat iis, qui teneant, quid nostra inter et Orientalia coniugia discriminis intersit. No strorum coniugiorum, (verba ipsius adponimus,) modo votis amantium respondeant, aequabilis est, nullo casu interrupti ratio; difficultatibus et tamquam nodis carens, quorum solutionem exspectes; nihil earum artium, quas Galli intrigues d’ amour vocant; nihil novitatis; sine quibus rebu carmen amatorium languet. Quotidiana coniugum con suetudo efficit, ut eorum ignes sinceri sint, sed leniores, quam ut poetae sufficiant. At alia omnia in Oriente pro pter polygamiam. Multi in tali coniugio nodi et difficulta tes, multi casus, lites, suspiciones, metus, artes, victoriae Plonum est insidiarum gynaeceum majus, quibus dilectissimae coniugis honos quaeritur eripiturque: osculum, noctem etiam alteri praeripere, ponitur in victoriis, GenXXX, 14. 15. 16. Hinc fit, ut castus coniugum amor car minis amatorii materia esse potuerit: hinc patet et istud Canticum Canticorum totum esse Asiatici tamquam colorii et sanguinis Quae pro allegorico Carminis huius sensu afferri possunt, ea praeter argumenta theologica, omnia expromsit Low thus. Sed ea non omnem cauti lectoris ex animo dubita tionem eximere iudicat Noster, his fere caussis propositis Antiquae ecclesiae Christianae auctoritatem in hac quaestio ne exegetica levis momenti esse, praecipue quod Hebraicae linguae et litterarum elegantiorum minus periti, mystici autem sensus studiosissimi fuerint Patres plerique, et a scriTabulas N. Foed. pti carminis tempore longius remoti. numquam illud vel citare, vel de Christo interpretari. Eandem temporis longinquitatem, et alia, Synagogae auctoritatem hoc loco subvertere.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
