# Nova Acta Eruditorum 1761 550

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, POSTERIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/550
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/550

Analogiam aliorum carminum, amores divinos sub humanorum imagine canentium, atque inprimis Psalmi XLV. eo quidem valere, ut potuerit Salomo sanctiores amores tali carmine, quale nostrum sit, celebrare; quid autem fecerit, quos cecinerit amores, ex illa sola analogia numquam disci. Argumentis potius ex ipso poemate ductis, et rationibus internis ex operis structura petitis, al legoriam eius stabiliendam fuisse; quod vero refugerit Lowthus. Veri certe dissimillimum esse, in tam longo carmine si allegoricum sit, nihil omnino reperiri posse, quod ad vesti gia aliqua allegoriae ac divinioris amoris nos deducat; nihil quod non in libro amorum proprie sic dictorum legi potuisset: idque apud Hebraeos, qui propria allegoriis intexere soleant et miscere, ubi nostri poematis leges id fieri vetent. Atque etiam hoc molestum esse, quod non liqueat, quae tam longa tot actuum allegoria, proponatur ac convestiatu moralis sententia, non prorsus nota, tantaeque scriptioni indigens; nihil enim ex toto Cantico allegorice intellecto elicere posse prudentem ac Lowthi similem interpretem praeter id, quod nemini ignotum, amare Deum ecclesiam, et ab illa amari. – Si quis quaerat, quid igitur sancti et divino adflatu digni hoc carmen contineat, si nihil de divi nis mysteriis pandat: respondet Noster, castos coniugum e teneros amores, ab ipso Deo mortalium pectori tanto artificio inditos, et ex quibus humanae felicitatis magna pars pendeat, non unius voluptatis, sed et ex virtutis praeceptis esse, nec indignos divinae etiam Musae commendatione quam nimiam felicitatem coniugiorum si qui fastidiant tristiores et truculenti morum doctores, quales innumeros vidit ecclesia, vel horum caussa dignum fuisse argumentum coelestis Musae carmine. Quid? quod Salomo ipse in Prover biis non dedignatus sit, felicitatem et infelicitatem coniugiorum describere. – Ceterum per eandem occasionem locorum Cantici quorundam illustrationem adiicit V. Doct quanto magis petitam ex interiore et elegantiore doctrins tanto planius ostendens difficultates libri huius interpretandi: cui sane Commentator idoneus ad hoc usque tempus defuit. Pervenimus ad metam curarum, quas Lowthiano libro impendit Cl. Michaelis, et quae in Epimetro amplissimo iuxta ac lectu dignissimo, de Iobi carmine, fabulane sit an hi storia?

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
