Latin
ETULTAORU
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 562-2
Unproofread scanNot analysed yet
acerbarum contentionum et rixarum genere, eo prae sertam, quod bonarum litterarum studiosos avocat ab hapulcherrima utilissimaque ingenii disciplina, et ad inhumanitatis, qua nihil est illis indignius, abiectissimam conditionem detrudit: tanto gravius ferimus, inter eos viros, quorum celebretur merito doctrina, et qui, coniunctis viribus, exornare amplissimis operibus rempublicam litterariam possint non solum animorum oriri alienationem, sed infesta etiam oratione, et accusationibus mutuis publice pugnari. Sed pro fecto iis conviciis lacessitus est a Petro Burmanno Secundo Christophorus Saxius, V. Cl. ut neque hic purgandi criminis obiecti laborem detrectare, neque nos premere silentio hanc eius defensionem possimus. Dicemus autem de omni ea re quam fieri potest brevissime. Anni Bbbb Anni sunt decem, cum Cl. Suxius Traiecti Batavorum in Ampliss. et Doctiss. Viri, Cuso. Burmanni, domum receptus, multos ab hoc libros, virorum doctorum annotationibus Mic notatos, chartas quoque idorum, inprimis Heinsii, et Petri Burmanni maioris, acciperet, liberali ea conditione, ut quantum vellet ex illis excerperet, easque servaret apud se tam diu, donec satis otii nactu esset ad eas accuratius cognoscendas et describendas. Mox mutato, quod festinanter fieri necesse erat, hospitio, deportatisque e veteri una cum suis libris etiam illis, quos commodaverat Saxio hospes amicissimus, adeo hic non laboravit de suis, aut reddendorum dilationem male tulit, quamvis triennium adhuc superstes ut novos insuper concederet Saxio, nonnullis ex prioribus ad se redeuntibus, reliquis, mixta adhuc propter festinatio nem illam cum Saxianis libris societate, apud hunc delite scentibus. Iam adulto anno 1755. moritur Casp. Burman nus, eiusque pars bibliothecae, autographis virorum docto rum referta, donatione testamento legata, ad filium eius natu maximum transit. Cum vero is peregre abesset, exspectandum sibi adventum eius existimabat Saxius, ut vel remittere illi chartas, vel diuturniorem earum usum petere ab illo posset. Sed subito novus earum dominus exortus est Petrus Burmannus Secundus, ad quem illae, qualicunque, u ipse ait, emtionis titulo migrabant. Hic, qui aegerrime tulisset, per septem novissimos annos aditum sibi ad bibliothecam patruelis negatum fuisse, contra patuisse Suxio, tanto acerbiore importunitate ab hoc postulavit, ut libros et chartas, de quibus diximus, sibi redderet. Annuit Saxius se facturum, et continuo, quae ad manus sunt, festinanter instanti homini tradit. At iste urget gravius, nec quidquam temporis, ad excutiendos pluteos suos, secernendasque alienas chartas a suis, Saxio relinquit. Igitur, quidquid erui bre vibus et intempestivis temporum momentis poterat, defer tur ad Burmannum; negat Saxius, se vel tenuissimam chartulam, quae huic debeatur retenturum, mode exquirend sibi tempus detur; interea prementi huic, et extorquenti ferocius, offert, ut primum quodque invenisset, indicat ultro quae ipse Burimannus apud se esse nesciret, imo et de suis libris mittit ad illum eos, in quos annotationes manuscriptas librorum Burmannianorum retulerat; denique, cum sae pius pervolvisset omnes bibliothecae angulos, et peregrin omnia excedere illis iussisset, iam Burmanno satisfactum exi stimat.