# Nova Acta Eruditorum 1761 563

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ETULTAORU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/563

Hic alia omnia spirans, non erubuit furti accusar Saxium apud familiares suos, quae hic promtissimus redde bat olim sibi commodata, ea eripi a se invito et male occultare quaerenti, dicere; reposcere ab eo quae is numquam accepisset, et catalogum ingentem librorum contexere, quo vanissima- suspicione contendebat se desiderare ex illa patruelis collectione. Verbo, ita egit cum Sacio, ut cum profli gatissimae fidei homine agi aliter vix potuerit. Atque haec quidem fabulae pars privata fuit Mortuo A Veniamus ad eam quae publice acta est. 1760. exeunte Theologo Ultraiectino, Guilielmo Irhovio, V. doct. ad audiendam orationem funebrem a Theologo eius dem Academiae, Francisco Burmanno, Petri Burmanni Se cundi fratre, habendam, invitat Academicos, edito brevi Programmate, Saxius, Academiae tum Rector, et in reliqua nominis Irhoviani honorifica mentione hoc quoque ponit, eum in tantum laudandum esse, in quantum - – prohabiliter docentis ars et ratio intelligi potest. Quae quis reprehendat tamquam ambigue et sinistro animo dicta? et tamen fuit qui ita interpretaretur, orator, quem diximus, Franciscus Burmannus, misereque defonderet Irhovium, qui veritates omnes ex universo Dei verbo numquam probabiliter, se semper quam certissime docuerit. Risu ista, et per contemtum refutari poterant, in eo inprimis oratore, qui se purioris la tinitatis ignarum expertemque ipse dixisset, imo et abunde ta Igitur paucissimorum verborum lem se comprobasset apologia hanc a verbis suis calumniam facile amolitus est Sa xiur. Sed, ecce, eodem paene tompore irruit in eum vetuhostis, Petrus Burmannus, qui, captata nugacissimae huius cavillationis occasione, epistolam ad fratrem Franciscum edidit, Bb bb 2 dit, qua vix credimus unquam aliquid petulantius maledicentiusque scriptum ab homine docto fuissa. Nam omne conviciorum et accusationum atrocissimarum virus, quod adhuc pectore continuerat Burmannus, effudit eo scripto in Suxium, ut sive ingenti horrore et fastidio legi illud ab humanitatis studiosis non possit Nunc igitur publice sibi repellendam esse criminantis et contumeliis se onerantis inimici audaciam, recte statuens Saxius, eas scripsit Vindicias, quae facile ipsi aequorum lectorum animos concilient.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
