Latin
ETULTAORU
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 564
Unproofread scanNot analysed yet
Rem omnem, prout inter se et Bormansium gesta est, a principio narrat; accusationis ab hoc structae insidias omnes patefacit, capita singula refutat accurate, adeoque presse sequitur convicia et sordes iaculantem, ut illi omnem telorum vim elidat de manibus, imo vero in ipsum reiiciat, et quam pulcher ille sit, qui alieno honori conspurcando operam det, ostendat clarissime Quanquam autem labor hic a Saxio susceptus sit in se taedij pleni simus: tamen et orationis elegantia, et admistis fuce tiis, et commutato iucunde scriptionis genere, quo pertine illa ad Hurmannum epistola, p. 64 70. aliisque rebus, nor solum emollivit styli asperitatem, sed perfecit etiam, ut ne cessariae defensionis severitas habeat quod placere possit plurimum Si qui autem fuerint fortasse, qui mirentur, nos Saxianas fidei et narrationi omnia tribuere, nihil Burmannianae: eoprimum rogamus, ut contendant utriusque, hinc accusantis et convic antis proterve, illine pro innocentia bonaeque famae suae tutela ingenue dicentis, libellos, atque ita experiantur ipsi, uter illorum veriore certioroque ad animos le gentium aditu utatur. Deinde eum cognovimus pridem Saxium, popularem nostrum, et qua Lipsiae olim egrogis cum laude versatus inter litteras et litterarum amantes esset, ut ab animo eius et moribus omnis scelerum suspicio sem per abfuerit, nedum ut reterrimi criminis, quod impingit ill Burmannus, obnoxius haberi unquam a quopiam vel per somnium potuerit. Accedit, quod ista Bus manni insoctand viroviros bonos licentia neminem in admirationem rapore cossit, qui sciat, hoc illi solenne iam dudum esse, nihilque illum li bris quos edat tam de suo addere, quam acerbilumus de viris doctis et malignas senteatias. Quo humanitatis suas munere ut nos ipsos, nihil tale meritos, beaverit, ostendimuante paucos annos in enarranda Anthologia illius latina. Quid? quod communem rei litterariae, et eruditue modostiae caussam, adversus hunc tanti exempli virum tuendam esse existimavit Clarissimus et Doctissimus Vir, Christianus Adolphus Klotzius A. M. de cuius Anti- Burmanns alius nobis erit dicendi locus.