Latin
VITA GUSTAVI ADOLPHI, MAGNI, REGIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 575
Unproofread scanNot analysed yet
)non videtur Opportune etiam Boehinius duo libros adlegat, e quibus viri ad odia ferenda, et discordiam humani generis alendam nati, ingenium discimus. Ceterum, ut hoc semel moneamus pleraque ista acta publicâ, quae in Khevenhillero exstare Boehmius suis locis indicat, a Bello quoque, quem supra laudavimus, exhibentur, licet integriora ille protulerit. Mire docta et arguta est, quamquam tribus versibus comprehensa, Bochmii adnotatio, ex Grotii Hist. Belg. ,de Philippi in desponsione Isabellae consilio. Quis enim Grotio interpres dilucidior, et rerum civilium peritior optari posset? Accusationem suorum popularium iustissimam Hartius instituit, quod tam Anstrutheri postulata, quam Ferdinandi responsa cum conditionibus, in hunc diem fere ignorent, quicunque ad historias animum adiiciunt. Sed quis nescit, externa Brito nibus, sua tantum mirantibus, sordere plerumque, et quacum fastidio singulari interdum e Germanorum rebus laci niae, ut fors fert, arripiuntur, nulli pulero corpori vestiendo sufficere? Ad encomium Palatini, insigne sacundiae Hartianae specimen, varia, ex usu historiae, et civilis prudentiae, purgatis auribus inferit Boehmius. Laudatam Aoeleri dissertationem consulent, quos candor, fides, atque veritas dele ctant. Consilium istud anonymi, paullo ante pugnam Pragensem publicatum, cuius potissima Hartius hic inseruit merito inter exempla vigentissimae prudentiae refertur. Inter legati Gallici actiones, in conventu isto, interponitur lecti dignissima laudatio Iosephi, sacerdotis instituti Capuciniani. Tandem vero narrationis filo resumto, Auctor aperit caussas progressuum Gustavi ab ipsius sapientia et virtute, et a per versis in aula Ferdinandi consiliis.