# Nova Acta Eruditorum 1761 576-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, SYLLOGE NOVA EPISTOLARUM VARII ARGU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/576-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/576-2

SYLLOGE NOVA EPISTOLARUM VARII ARGU. menti. VOLUMEN II. in quo libri V. et VI. Norimbergae 1761. impensis haeredum Felseckeri, 1. Alph. in 8v0. Commendavimus nuper egregium illud epistolarum col Cligendarum institutum, cuius initia cum viderimus age cetera quoque nunc ex ordine pertractemus. Itaque quintum librum totum schedis b. Math. Gesneri V. S. de bemus, qui plurima egregia continet. Habet enim primum eas litteras, quae inter Gesnerum potissimum et Quirinum, Purpuratum sedis Romanae, sunt scriptae. De quibus hoc potissimum annotaverimus, videri nimis submisse ad Quiri num scribi, atque ita ut videamur subparasitari pontificiis e. g. p. 17. aut p. 20. etiam ubi inter laudes Quirini ponitur, magnum ecclesiae Romanae columen, quae sane a viro gravi et religionis suae amante dici minime debebant. Sed debehoc pietati Gesneri reliquae condonari. Scribit vero Qui rinus italice, cui respondet Gesnerus latine, quanquam et iam Quirinus deincops. Mentio autem Herculani persaep. iniicitur ab utroque, sed strictim tantum. Quin etiam de morte Quirini aliquas epistolas Lector inveniet, non ingrata illas quidem, ut putamus. Sed videbatur tamen hoo displicere posse, quod etiam in ceteris philologorum scriptis observatum est persaope, quod suas occupationes quantum possunt praedicent, seque invicem collaudent magnopere. ita Quirino summae blanditiae propter antiquitatis studium fiunt, tanquam id demum sit bonum episcopum esse. Nobis vero divinus scriptor multo magis placet: μηδὲ προσίχειν μύθοις καὶ γενεαλογίαιο ἀπεράντοις, ἄἴτινες ζυτήσωις παρίχουσι μᾶλλον, ἢ οἰκοδομίαν θεοῦ την ἐν πίστει, ὤν τινος ἀστοχάσαντες ἐξετράπησαν εἰς ματαιολογίαν.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
