# Nova Acta Eruditorum 1761 577

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, SYLLOGE NOVA EPISTOLARUM VARII ARGU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/577
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/577

Ituque Quirinus si fragmenta lapidum e collapsis veterum monumentis sectatus est, non quidem mali quid fecit, sed tamen nihil magni etiam. Coterum epistolae ipsac Gesneri et Quirini attento lectori multis modis meditandi observandique animos humanos copiam dabunt. Villae etiam Plinianae saepe mentio fit, cuius descriptionem miris modis Gesnerus V. C. ab Italis petebat. Quid vero si hanc cognosset? Placuit vero nobis prae cete ris Paciaudii epistola, qua dubitanti de toto negotio Her culanensi Gesnero scrupulos omnes eximit, ornate et co pioso de ea re disserendo, quae neminem legisse poenitebit. Habet enim haec, habent etiam reliquae, quae de toto negotio cognovisse non inlucundum erit. Hic vero liber VI. nobis excerpendus restat. Libro hoc multa optima ac iucundissima lectu continentur. Sunt in his opistolas Arn. Eckhardi ad Leibnitium. Inter quas inserta est narratiuncula de disputatione adversus notissimum illud Cartesii argumentum: Quicquid omnes perfectiones habet, existentiam quoque habeat nocesse est. Atque deus omnes perfectiones habet, ergo etiam existentiam. Quod argumentum uti es in se valde sublestum, ita etiam ea disputatione ita infringitur, ut quomodo defendi ultra possit, non videamus. Oppus natur vero deinde ulterius a Leibnitio, defendittr ab Eekhardo Cartesiano. Qua in re multa subtiliter in utramque partem disputantur, quae nunc quidem minime animus est racerpere, id dicimus do Eckhardo Dd dd Si Pergama dextra Defendi possent, certe hac defensa fuissent. Sed ipsa res quae multas paginas continet, egregiam utilitatem legentibus dabit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
