Latin
SYLLOGE NOVA EPISTOLARUM VARII ARGU
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 578
Unproofread scanNot analysed yet
Tractantur in postremis litteris permulta Mathematica, quae magnam voluptatem praebebunt harum rerum avidis, si ex ipso fonte hauriantur, nobis verexcerpentibus et maximae parti eorum, quibus his com mentariis nostris consultum esse volumus, perparum darent. Universum negotium tale est, ut laudari satis non possit, atque etiam instituto egregie satisfactum. Nos vero, si qua nostra esset sententia, mallemus primum litteris minoribus excusus liber esset, ne nimis sumtuosus ita factus esset, de inde ut rescissa essent quaedam, quae nihil magnopere videntur continere. Sed cum inurbanum sit, in amplo convivic munifici hospitis liberalitatem reprehendere, nos quidem ad haec nihil praeterea monebimus