# Nova Acta Eruditorum 1761 582

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, IOH. AUGUSTINI DIETELMAIERI, S. THEOL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/582

ad recentiora utque tempora in doctrine de statu animarum soparatarum et de inferno mutatum sit Cap. III. traditur. His autem temporibus plurimi quidem manebant in sententia priorum Saeculorum, atque nihil mali ferendum esse piis in inferno credebant; sensim vero, Saec. iam IVto, transferri nonnullos ex hoc statu ad gaudia coelestia posse, si intercedat precibus ecclesia, coeperunt quidam somniare (§. 41.) Ex quo urgebantur sensim magi magisque deprecationes ac intercessiones pro mortuis. Quae vero Oecidentali ecclesiae mota tum sit ab Graecis de Purgatorio controversia, eam A. meram logomachiumm fuisse cum Arcudio arbitratur. In eo enim ait consensisse tum utrosque, piorum animas, seclusas adhuc a beatorur gaudiis, poenas vel graviores vel mitiores pro delictorumm conditione sentiro, et post longos demum cruciatus ud coe lestem gloriam evehi. Verum cum de nomine huius, in quo talia ipsis ferenda sint, loci quaesitum sit; Graecos ἄδην, La tinos autem recentiores tum purgatorium vocare ipsum ma luisse. Sed si quae inter ipsos dissensio fuerit, in eo tantum fuisse, quod igne animas cruciari Latini dixerint, Graeci conscientiae afflictione (§. 35). De his autem quae copiosius hactenus disseruit Ven. Dis telmaitrus, eo confilio posuit, no fluctuare deinceps viderotur de Christi aς ἄδην descens disputatio, de quo quid statu tum sit a Sanc. I. ad III. Capite IV. exponitur. Ita enim creditum est a primis inde Sacculis, Christum vere ad inferos descendisse; neque is destensus permutatus est cum sepultura Christi. Commemorantur igitur primo loco tostimonia Apostolorum Prtri et Pauli (§. 48.). Etsi enim hi non utantur voce ἄdν, tamen in Scriptoribus eiusdem sero aetatia hanc vocem usurpari, dubitari non potest. INun diffitebitobimur, dubitationem nobis in hoc loco non unam hortam esse, partim cum videretur Ven. A. in universum in dubium vocare, formulam καταβάινειν ὡς ἄδην, de Christo in Sacris paginis usurpari, cum tamen forte Scriptorus N. T. tantum in animo habuerit. Etenim Pf. XVI. satis clare Mossiaa dicitur descendisso in NNO.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
