# Nova Acta Eruditorum 1761 598

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, OCCULTATIO SATURNI A LUNA OBSERVATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/598
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/598

) talem vim elomentorum, versus omnes plagas nitentem, probari non posse. Ne hoc quidem demonstratum esse, ait, omnibus elementis mate riae competere vim activam. Nos quidem in omnibus huius mundi materiis nobis cognitis, deprehendere talem vim, sed inde minime sequi, elementa sine tali vi nulla esse posse. Tendentiam vero illam versus omneplagas absque ullo solido fundamento assumi, et notioni 2. ) Ad explibus arbitrarie assumtis tantum debereandam imnenetrabilitatem et inertiam non indigere nos vi activa, num sufficiat pertinere eas ad attributa materiae; quis vero dixerit, omnia attributa consistere in v activa?) Si impenetrabilitas materiae proficisceretur a vi renitente, hanc vim debere esse infinitam, cum null vis, quantacunque sit, efficere possit, ut una pars mate riae alteram ingrediatur. 4.) Tendentias versus plagas oppositas se invicem tollere, nihilque aliud involvere quam negationem omnis tendentiae. 5.) Ex illa explicatione originus motus sequi contradictoria. Poni enim, per actio nem corporis unius in alterum augeri tendentiam versus mlagam contactus, indeque nasci resistentiam ac cohae sionem, et simul per illam actionem produci superpondium tendentiarum versus plagam oppositam, eam nimirum, quae respondet directioni vis fortioris. 6) Unde oriatur superpondium illud, intelligi nullo modo posse; nam noc reliquis tendentiis aliquid decedere, nec unde veniat nova ea tendentiae pars, quae superpondium efsi cit, dici posse. Totam ergo explicationem redire ad id quod cuilibet iam antea notum erat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
