# Nova Acta Eruditorum 1761 599

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, OCCULTATIO SATURNI A LUNA OBSERVATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/599
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/599

Fer impulsum corporis maiori vi praediti, oriri in altero tendentiam quae antea non aderat. Hisce pertractatis, venit Auctor ac decisionem quaestionis: an leges motus necessariae sint, an contingentes? Cum necessitas haec vel contingentia pluribus modis intelligi possit, per diversas propositiones respondetur. Nempe 1.) mundum hunc non ariilere necessario, sed contingenter, quod probatur & concepti bus, quos de rebus in hoc mundo obviis, substantiisque quae eum constituunt, habemus, secundum quos conceptus non existentia omnium harum rerum est poslibilis Iam ergo leges motus eatenus esse contingentes; quatenus substantiae, quibus inhaerent, contingenter existunt. 2) Nec eo quoque sensu leges motus necessitatem quandam habere, quasi ad essentiam omnis materiae in genere pertineant. Si enim essentiam materiae in sola extensione, impenetrabilitate, ac mobilitate quaeras, haec non sufficere ad reddendam rationem omnium motuum eorumque legum, nisi proprietatibus illis iungatur vis activa Si vero materiae competat vis activa, contingentiam legum motus in aprico esse: a) quia probari nequit, vim activan omni materiae essentialiter inesse, b) quia si vel maximo ad essentiam materiae pertineret vis activa in genere tamen ex notione talis vis generali, minime fluunt illae leges motus, quas in mundo nostro, experientia duce, deprehendimus. Qui leges mtus ex notione vis motricis in genere derivare satagunt, assumunt tendentiam versu omnes plagas, motumque ex superpondio tendentiarum oriundum. Refert se Auctor ad ea, quae in antecedentibus contra hanc sententiam disputavit, aliasque vis mo trice600 NOV ACT ER. MENS. DEC. A. MDCCLXI. trices, legesque motus, ab iis, quas in mundo nostro experimur, longe diversas, concipi posse et possibiles esse contendit, idque variis instantiis comprobare allaborat Concludit igitur: Leges motus, in hoc mundo obvias, a creatore libere ac sapienter esse electas et constitutas. σδγὰρ Fig XX 2 XX

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
