# Nova Acta Eruditorum 1761 68

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, REISKE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/68

praeceptorum, quae firmiori fundamento destituta, nonnisi in consuetudine nescio qua, sic populo vel gente recepta, nituntur, in his non video cur non orator accommodare se possit ei coronae ad quam d cit. Utar in hac re exemplis vulgaribus e Grammatici Quid stultius, quam verbum in singulari nominis plurali addere, quod ne in pueris quidem ferendum putamus. Iam si Graecus dicit τα ζῶα τρέχει rectene dicit? non arbitror, si ad vivum resecare velis: sed quia hoc invaluit sic, ut alte rum sequi stultum videatur, is qui diceret τὰ ζῶα τρέχου σι, si non dehrus et arrogans, tamen ineptus putidusque re cte existimaretur. Ita quoque Orator. Si corona nonnullis rationibus dicendi delectetur, etiamsi fortasse aliae meliores sint, orator se ingeniis suorum applicat, ut apud noquoque fieri solet. Nam quid magis ridiculum cogites quam eam rationem dicendi scribendique, qualis in aulis inva luit, vulgo den Canizleystijl appellant, quem qui primus inveni homo ineptus certe fuit; nunc verofrater eius germanus esses qui in edictis Gellertum et Rabnerum, viros sospitatores Ger manicae linguae, perverso studio imitari vellet. Sed neque opus est sic defendere Olori filium. Antitheta reprehen duntur, et nimia aequalitas complexionum: qua in re aut ege totam rem non intelligo, aut nemo umquam minore diligentia in his rebus usus est, quam ipse noster Thucydides. Horridum enim habet genus dicendi, et calamistro inustarum periodorum adeo abhorrens, ut neque coeptam serien verborum et idearum servet; tantum abest ut membra ad lineolam nescio quam mathematicam exigat. Videtur igitur Thucydides in contrarii potius reprehensionem incurrere neque aliter excusari posse, quam ut dicamus, magnum ingenium etiam contra vulgatas regulas aliquid audere debe re. Itaque ego sic responderem: me non existimare, Thu cydidem esse talem, der als ein Schulbube mit rhetorische Fratzen um sich wirft; verba sunt censoris: neque provoce ad aliud, quam primam quamque viri orationem, aut etiam Bauori, Baueri, Viri graecissimi, lectiones, si quis tantum harum ca pita perlustrare velit.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
