Latin
REISKE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 69
Unproofread scanNot analysed yet
Si tamen hac in re me amor Thucydidis forte decipit, nescire fateor, aures Atheniensium eo tempore nescio quid accuratius atque comtius desiderasse quamobrem omnes tunc temporis oratores hoc colore us sunt, ut apparet, neque adeo mirum est, si hic suis civibus se probare voluerit, cum genio saeculi sui se, non secul post Christum natum decimi octavi, similem esse voluerit. Nisi fortasse incolis emporii Lipsiensis haec scripserat. Nam ut ego, et mecum fortasse plures existimabunt, ad unius ca pitis sensum omnes oratores exigendi nequaquam sunt, qu ipsi inter se infinitis modis differunt, ut, si summum dicas, id tibi, nisi velis plus tibi sumere, sit dicendum. Isocrates mihi nimis melleus est, Thucydides interdum argutior; sec Isocratem et Thucydidem ut minutos pueros proscindere, id mihi videretur iusto acerbius esse. Quid enim? sunt summ viri qui sic scripserunt, sunt quoque quibus haec placuere, hisne omnibus te ipso iudice stuporis dicam scribes. Itaque haec de aequalitate membrorum, et de antithetis dispu tata sunto. Nam in hoc omnium consensus est, praecla rum esse oratorem, qui inter ceteras virtutes etiam his illu stretur; nimium in ea re fuisse nostrum non ante persuadebimur, quam allatis exemplis, et constituta norma eius, ul tra quod progredi nulli mortali liceat, tanquam ex lege contendemus. Vitio quoque vertebatur auctori, eum in ὄμοιοτέλευτοις, et similitudinibus verborum, et eiusmodi lusibus, mirum quantum occupatum esse, p. 63. Hoc si in homine non vehenienter copioso harum rerum reprehendas, quomodo ipsum lesaiam defendes, qui infinita id genus habet? Auctores quomodo alios? Verum ego sic existimo, omnen concinnitatem verborum, si naturali ordine fluat, non esse vitiosam; si sit quaesita, tunc esse.