# Nova Acta Eruditorum 1761 70

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, REISKE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/70

Itaque nostras linguas, propter durum et asperum nescio quid, et, quod revera de generarunt a cultioribus linguis, inaequalitatem et confra gosos sonos, has veneres, hanc similitudinem, et quasi con sanguinitatem verborum, plane non adsequi; ut si quis talquid affectet, reclamet ipsa lingua ac renitatur, quamobrem apud nos ista vitiosa sunt, quoniam unicuique facile apparet quam coacta illa sint. Contra si libera sint, et quasi per negligentiam elapsa, tunc sane etiam nobis placere solent Durum enim et intractabile genus sumus Germani, qui si cum ceteris conferamur, gravitatis quidem plenam, sed hor ridam fere dicerem barbaram linguam, frustra mitiorem et flexibilem reddere laboramus. Ille vero locus, qui p. 63 reprehenditur, dignus est quem in graecis adscribamus Ἐπὶ τὴν πλεῖσους δὴ βλάψασαν καταφρόνη σιν κεχωρήκατε· ἡ ἐκ τὸν πολλοὺς σφάλλει τὸ ἐναντιον ὅνομα ἀφροσύνη μετωνόμαστα Haec sane, ut cuivis apparebit facile, difficultatem quanquam nonnullam habent in graecis, sed quia negligenter et quasi in transitu dicta sunt, et tamen sententiam habent valde bu nam, et instituto Corinthiorum familiarem, non video cur re prehendi debeant. Est enim sententia haec: Vos, o Lace daemonii, et reliqui foederati, contemnere coepistis adversarios vestros, quod sane multos iam perdidit, et magna de mentia est, nam multos e sapientibus stultos facit. Ades lusus in graecis, in καταφρόνησις, quo id vitium significatur, cum reliquos prae me meaque sapientia vehementer contemno, in quo revera summa stultitia, Graecis ἀφροσύνη, est. Facit etiam ad rem ipsam. Stultissimus enim est, qui nemi nem praeter se aliquid sapere putat, quod cavendum praecip unt verba haec Lacedaemoniis. Hoc quidem non negaverini, paraphrasi adhibita haec debilitari; est enim argumentum ex iis, quae brevitate celeritateque sua vincunt, dilatatio nem voro et verborum congeriem non patiuntur, qualia per multa in rhetoricis libellis traduntur: sed neque opus est haec dilatari. Asporum esse Thucydidem, et horridum dictione non negem, qua in re elegantissimo interpreti facile adsentimur: frigidum et ineptum Sophistam esse, hoc nullo mode concesserim. Neque de hac re aliter disputari potest, quan allatis exemplis. Haec cum omiserit Cel. Reiskius, nos sane, cum nesciamus quid accusatum sit, neque defendere sigillatim illa possumus, quae nescimus an vitio auctori vertantur, quorumque defensio facilis fortasse esset, si modo quaaccusarentur loca indicata fuissent.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
