Latin
REISKE
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 71
Unproofread scanNot analysed yet
Haec itaque habeba mus, quae de genio Thucydideo moneremus, magis ut provocaremus subtilissimi viri ingenium, quam ut nostra ape riremus, qui si acerbior quodammodo in auctorem hunc forte fuit, hoc postea verissimis et summis summi oratoris laudibus compensavi De orthographia fortasse quaedam diceremus, nisi nos addita grammaticis ludibria terrerent; qui si ipsi sua imperis contemni patiantur, nos quidem ut Romani barbaros illos non curamus, gaudemusque seditiones in eorum regnis excitari, ne illi nos, quod saepe tentaverunt, ab aris focisque nostris pellant, qui non magnus numerus sumus. Iam enim in plurimorum latinitate nihil quam Germania et Gallia est, qui si copias suas contra seditiosos e suis vertere hoc pacto cogantur, has fortasse e latinis suis scriptis deducent, in quae diu, tanquam ex arce, peregrino milite dominati sunt Perlegimus autem hunc libellum magna cum diligentia, in quo non id egit Cel. Reiskius, ut verba graeca totidem ger manicis exprimeret, quod nec fieri posset, nec suavitatem ullam haberet; sed id potius, ut densas illas sententias, quas Thucydides saepe uno et altero verbo comprimit, quasi seorsim singulas exponeret. Nam hoc sane verissime est ab interprete optimo dictum in praefatione, nihil magis obesse existimationi auctorum, quam miserabiles illas versiones quas qui legit, non potest non existimare graecos auctores plane delirare. Noster itaque, ut Thucydidem primum humane, deinde vero etiam Teutonice loquentem audiremus, illud ante omnia curavit, ut sensus et exacte, et cum sunvitate exprimeretur. Qua in re, mea quidem sententia, ita versatus est, ut maiori diligentia et industria nemo possit. E ut verum dicamus, saepe admirati sumus felicitatem dicamne an sollertiam, an utrumque, in eligendis verbis phrasibusque quae graecis responderent. Quam rem, ut audivimus, etiam in praelectionibus scholasticis vir doctissimus vehementer urget discipulosque ita adsuefacit, ut primum accurate discant ex primere auctoris sensum, deinde vero etiam cum varietate quadam, ut interroget de ἰσοδυναμοοσαις rationibus hoc ve illud exprimendi, cuius rei pulcerrimum exemplum hoc ipso libello proposuit.