# Nova Acta Eruditorum 1761 72

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, REISKE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/72

Qua de re nemo iudicare poterit ante, quam graeca cum theotiscis hisce contulerit; verum ubi con tulerit, facile doctrinam et subtilitatem huius viri agnoscet Solet quidem hoc interdum occurrere, ut ille videatur aliquid plus expressisse, quam erat in archetypo, cuius rei exempla passim reperias, ut et ipse in praefatione ingenuconfessus est; sed hoc ad laudem eius, et praestantiam in genii cognoscendam, vehementer pertinet. Nam in hac ver sione, facta, ut arbitramur, non ad specimen oratoriae artis exhibendum, (quanquam etiam non parum ad iuveniles animos formandos docendosque haec pertineat, ut veram elo quentiam, non vero illam obmutescendi garriendive magistram discant;) in hac igitur versione id potissimum intendisse auctor videtur, ut Thucydides ipse, qui multis lapides, non ver ba loqui, quoniam ipsi lapides sunt, videtur, melius quan plerumque fit legatur intelligaturque. Quod consilium u adsequeretur interpres, interdum quaedam admiscuit, quavidebantur ex inferiori dicendi genere desumta esse, et ver ba et formulas; quod ego minime reprehenderim, laudarim potius, quod haec ipsa videntur ea esse, per quae sensus perorantium perbelle exprimitur. Est autem oratio interpretandi ea, quam nos latiorem liberioremque, graeci περι φρασιν appellant, sola, ut arbitror, Thucydidi conveniens Haec vero ut usum habet maximum, ita a Reiskio sic tractata est, ut condensatum genus dicendi exponeret pluri bus verbis, integramque complexionem Thucydideam in plures dissecaret, quo melius singulis satisfaceret. Ea quo que, quae auctor ipse, pro fervore ingenii, omissa, lectoribus supplenda, saepe vero etiam tantum coniicienda reliquerat ea omnia suis locis inserta conspiciuntur, et hiatus illi quasi continuati cum ceteris. Saepe quae in graecis uno commate continebantur, hic in periodos excreverunt, quod mirum quantum lucis auctori affundat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
