Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 75
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero in iis edendis delectum ordinemque nullum sequutus sit, sed prout ad manus veniebant typographo, consignabat: hinc factum est, ut eruditorum commodo pretiosum istud opus minus servi ret, quippe qui excurrere saepe per singula volumina cogantur, ut quod quaerunt inveniant. Huiusce operis rarita (pauci enim sunt, qui omnia ea volumina varios per annos edita possideant, saltem in Italia,) induxit me, ut illius recudendi consilium su gererem, atque ut commodis erudito rum magis consuleretur, operam mihi sumsi in meliorem ordinem totum redigendi. Visum est igitur mihi in qui tuor, seu forte plura volumina in folio, totam complexionem distribuere. Quatuor in partes dividetur, quarum prima historica omnia dabit; in alteram quidquid spectat ad canones, et res omnes ecclesiasticas conferam. Tertia di plomata, vel chartas, seu epistolas continebit. Quarta ea omnia offeret, quae ad superiora commode referri non possunt, unde illum retinebit titulum, quem Baluzius toti operi praefixit, miscellanea. Labori etiam minuendo singularum partium monumenta chronologico ordine disponam. De mum totum claudet index locupletissimus, tum singulorum monumentorum, cum etiam rerum notatu dignarum, quae volumina illa comprehendent Monstri fortasse loco habebunt lectores, quod septem ir octavo volumina tam multa exhibeant, ut quatuor, et ultra volumina in folio impleant: tunc vero mirari desinent, cum totum consilium meum habebunt exploratum. Non enin tantummodo edita a Baluzio monumenta nova haec com plexio referet, sed et multa alia ex meo penu promenda adiiciam, ex codicibus praesertim meis Lucensibus, aliisque eruta, quorum indicem, ne videar vana pollicitus, hic Inde, adiunctum perspicient. mru 76 NOVA ACTA ERUDITORUM Index monumentorum, quae per singula volumina distributa hit primo apparebunt. De cyclo paschali tractatus ab anonymo Hispano, seu forte Africano conscriptus, tempore S. Leonis Magni, ex Cod. Capit. Cathedr.