Latin
NOVA LITTERARIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 78
Unproofread scanNot analysed yet
aetate sua gestarum libri IV. (caeteris careo). Vivebat sub Alexandro VI. Iulio II. et successoribus, atque in ordinem Scriptorum Apostolicorum adlectus fuit. Ex MS. Cod. biblioth. Cath. Eccl. Luc. Francisci Carduli Narniensis oratio habita apud Maximilianum Imperatorem pro eo inducendo, ut Italiam ex armis Gallorum liberaret, et Ludovicum Sfortiam restitueret. Apud me Commentarii delle azioni di Francia concernenti la Religione, ed altri accidenti, cominciando dall’anno 1556. fino al 1571. di Monsig. di Terracina, autor contemporaneo Bonacursi de Mediolano de Catharis historia, multo quam pud Dacherium, in spicilegio, locupletior Testimonia de veritate indulgentiae portiunculae Haec habeo huc usque parata; alia permulta ab Eruditis expecto, qui si fidem liberaverint suam, habebunt literat unde sitim suam affatim impleant Opus istud excudendum in se suscepit, typis Vincenti Iunctini, Ionnnes Riccomini, Bibliopola Lucensis: sed cum maius sit, quam pro viribus eius tenuioribus, suppetias ab Eruditis petit; quod si praestiterint, et bono publico, et suo commodo facient.