# Nova Acta Eruditorum 1761 79

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, NOVA LITTERARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/79

Lege enim societatis dandum illud proponit eo pacto, ut qui ei pretium prioris Tomi anticipatum Lucae solverint, volumen iam excusum eodem pre tio habeant; ita tamen, ut simul accipiendo primum Tomum, pro secundo anticipatos totidem Iulios folvant, et sideinceps. Pretium erit 20. Iuliorum; h. e. monetae nostrae 2 thal. et dimidii circ ter. Non ita vero res comme de cedet negantibus promptam solutionem, nam illis singula eadem volumina Iulius 30. stabunt. Omnes insuper, qui decem huiusce Operis Emtores hic Lucae proferent, in tegri operis donatione gaudebunt. Huius denique Socie tatis leges per totum annum 1761. patebunt, quo elapso, nemo hoc beneficio fruetur Ioannes Matthius Gesnerus, Eloquentiae in Acad. Georgia Augusta Goettingensi Professor, Vir celeberrimus, et de omni re litteraria immortaliter meritus, etsi fessus propemodum senecta, tamen prodesse adhuc bonis litteris, et mori in statione mavult, quam, quod reliquum est vitae, illiberali otio transmittere. Syntagma O phicum parat, munus doctis hominibus omnibus hoc gratius futurum, quo maior est edentis, in omni antiquitatum atque bonarum litterarum scientia exercitatissimi, fama doctrinae atque celebritas. Istud autem Syntagma ita instituit Vir summus, ut Orphei Argonautica ex variante lectione duorum MSS et editorum omnium, itemque virorum doctorum observ: tionibus undique collectis, recensita, emendata, perpetua que adnotatione et interpretatione nova explicati II. Eiusdem Hymni, et de Lapidibus carmen, simili collatione varietatis, et adspersis vel suis, vel doctorum virorum observationibus, emendata, illustrata III. Fragmenta Orphica, diligentius quam adhuc factum est, undique collecta, disposita, declarata. IV. In80 NOV. ACT. ER. MENS. FEBR. A. MDCCLXI IV.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
