# Nova Acta Eruditorum 1761 8

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, Prop. I. Theorema. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/8

Si non sunt contrariae, tamen in directum, tunambae habebunt eandem directionem, et cum per Hyp tertia vis non sit praesto, quae uttamque retineat, inde non poterit non aliquis motus produci: non ergo dabitur aequilibrium, utpote quod motum a viribus oriundum excludit Urgeatur iam corpus A a viribus duabus iuxta directiones AD, AZ agentibus, quaeque faciunt angulum DAE duobus rectis minorem: vel sint duo fila, AD, AE, corpori A firmiter inhaerentia, trochleasque in B et C lo catas tangentia. Trahantur dein fila in suis directionibus, et corpus hinc duplici vi adficietur, quarum altera, quae agit iuxta AD, fili partem AB breviorem reddere satagit; altera partem AC fili AE. Quare utraque vis eo tendit ut pertrahatur A ad punctum quodpiam e tale, ut ductis rectis Be, Ce, sit Be TAB nec non eC CA. Centri B et C, radiis BA, CA, describantur arcus circulares Aa, αe, qui, quoniam puncta B, A. et C, non sunt in directum sese in A non tangent, sed secabunt (per 11. et 12. prop Elem. 3.) et punctum omne, quod est in spatio Aa a veluti e, eum situm habere constat, ut Be TAB, et e C CA: quia vero non accedit vis tertia, motum ad punctum e vel aliud similiter positum prohibens, corpus eo necessario perveniet. Hoc ergo casu vires, sive sint aequales, sive inaequales, aliquem motum semper producent. Patet ergo, illo solo casu, quando vires sunt aequales, contrariae, et in directum positae, aequilibrium existere. Q. E. D. Coroll. §. 5. Quandocunque ergo a duabus viribus nullus motus producitur, neque ille, qui corpori iam inest, augetur vel imminuitur, vires ha erunt aequales, et sibi directo contrariae

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
