# Nova Acta Eruditorum 1761 81

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERUDIIURULI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/81

ERUDIIURULI publicata Lipsiae Calendis Martii Anno MDCCLXI. Pars I. OMHPOT AHANTA i. e HOMERI OPERA OMNIA, EX REC et cum notis SAMUELIS CLARKII, S. T. P. Accessit varietas lectionis edd. veterum, cura IOAUGUSTI ERNESTI, qui et suas nota, adspersit VOL. 11I. Lipsiae, impensis Gotth. Theoph. Georgii, impressit Vdalr. Christi. Saalbach, A. CIƆIƆCCLX. 8. 1 Alph. 11 plagg. Juum virtutes huius editionis Carminum Homeri omni bus cognitae sint; quum nemo lectorum nostrorum futurus sit, cui ratio notarum Celeb. Ernestii, e superioribus Voluminibus, non satis nota fit atque perspecta: sane alienum esset, eam nunc pluribus demonstrare et exponere velle, praesertim quum alio id iam tempore a nobis diligenter factum sit. Omnino enim modus notarum, quas Clarkianis adiecit Ernestii doctrina, etiam in hoc Volumine, quod li bros duodecim priores Odysseae, cuius universae summa praemissa est, complectitur, idem est qui in Iliade. Sec ne quid tamen dissimulasse videamur non aeque longas ecopiosas animadversiones Viri sammi invenimus hac in Par te: cuius brevitatis multas, seimus, idoneasque afferri caussas posse.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
